monumenta.ch > Lucanus > sectio 603 > sectio 250 > 9 > sectio 687 > sectio 579 > bnfNAL1615.98 > 10 > sectio 9 > XI. DE NATVRA MARIS MORTVI.
Beda, Liber de locis sanctis, X. DE IORDANE ET MARE GALILAEAE. <<<     >>> XII. DE LOCO, IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, XI. DE NATVRA MARIS MORTVI.

1 Mare uero mortuum longitudine stadiis DLXXX usque ad Zoaros Arabiae, latitudine CL usque ad uicina Sodomorum protenditur; nam et de puteis quondam salis post Sodomae et Gomorrae et ciuitatum finitimarum combustionem inundasse certissimum est.
2 Apparet uero procul de specula montis Oliueti cernentibus, quod fluctuum conlisione commotum salsissimum eicit sal, et hoc sole siccatum accipitur multis utique nationibus profuturum.
3 Aliter uero in quodam Siculo monte sal fieri dicitur, ubi lapides de terra euulsi uerum salsissimum sal et cunctis usibus aptissimum praebeant, quod esse sal terrae dicitur.
4 Mortuum autem appellatur mare, quod nihil recipiat generum uiuentium, neque pisces neque adsuetas aquis aues, tauri camelique fluitent.
5 Denique si Iordanis auctus imbribus pisces illuc influentes rapuerit, statim moriuntur et pinguibus aquis supernatant.
6 Lucernam accensam ferunt supernatare sine ulla conuersione, extincto demergi lumine, et quauis demersum arte, quod uiuat, difficile haerere in profundo, omniaque uiuentia demersa, licet et uehementer inlisa, statim resilire.
7 Denique Vespasianum praecepisse natandi ignaros reuinctis manibus in profundum deici eosque omnes ilico supernatasse.
8 Aqua ipsa sterilis et amara ceterisque aquis obscurior et quasi adustae praeferens similitudinem.
9 Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quae scaphis adpropinquantes colligunt.
10 Haerere sibi bitumen et nequaquam ferro praecidi fertur, sanguini tantum mulierum menstruo uel urinae cedere, utilis autem ad compagem nauium uel corporibus hominum medendis.
11 Seruat adhuc regio speciem poenae; nascuntur enim poma pulcherrima, quae edendi cupiditatem spectantibus generent; si carpas, fatescunt ac resoluuntur in cinerem fumumque excitant, quasi adhuc ardeant.
12 Sane in diebus aestatis inmodicus per spatia campi exaestuat uapor, unde et coalescente uitio nimiae siccitatis atque humi arido corruptior aer miserandas incolis conficit aegritudines.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.59 bsb47272.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik